Benutzer:Vilem2/Christina
Hier soll eine Materialsammlung evtl. für eine neue Seite Codex Iuliacensis, Peter von Dacien, Christina von Stommeln entstehen.
Sive ergo a vobis ego, sive a me quaeratis, an vos diligam vel a vobis diligar, certitudinaliter responderi potest ab utroque, quia: "diligo et diligor" ... si quis ergo a me quaereret, an Christinam diligerem, tota fiducia responderem: "diligo". "Cum quadam vice ex tenore litterarum vestrum cognoscerem, qualiter specialiter ad me haberis affectum ..., scire debetis, quod non minor sed omnino idem est ad vos mihi coram deo affectus." "Karissime, scire debetis, qod pro vobis intime solicitor." Cum ergo duo iremus, pariter mesti et tristes de inminenti separacione, et plura suspiria quam colloquia conmisceremus, dixi: karissima cristina, tempus advenit ut ab invicem separamur. Vale in domino, karissima ! Que hec audiens nihil respondit, sed pallio faciem operuit et super terram resedit, flens amarissime et habundantissime ...